Nuntii Latini Septimanales
-
- Der Legionär als Hipster: Street Art in Rom. (n8.laverdure | flickr | CC BY-NC-SA 2.0)
Electiones Saravianae | Belli piratarum imperium auctum | Commeatus stationi spatiali missus
Electiones Saravianae
Ex electionibus parlamentariis in Saravia habitis Democratae Christiani superiores exierunt. Secundum locum Democratae Sociales assecuti sunt. Piratarum factio primum sedes parlamentarias ibi adepta est. Liberales autem ut denuo in parlamentum pervenirent, multum afuit. Et Christiani et Sociales Democratae declaraverunt se velle coalitionem inire.
Belli piratarum imperium auctum
Ab Unione Europaea bellum piratarum, quod in partibus Africae ad orientem vergentibus geritur, profertur. Nunc militibus concessum est, ut etiam locos piratarum munitos aggrederentur, qui in oris Somaliae maritimis sunt. Adhuc eis in mari tantum licuit vi in piratas agere.
Commeatus stationi spatiali missus
Astronautis, qui in statione spatiali internationali versantur, alimenta aqua vestimenta nova supportata sunt. Navis spatialis, qua id efficiebatur, Bremae constructa est. Qua de causa in prora eius insigne urbis Bremae infixum est.
Das Saarland hat gewählt
Aus der Landtagswahl im Saarland ist die CDU als Siegerin hervorgegangen. Die Sozialdemokraten wurden zweitstärkste Partei. Die Piraten ziehen erstmals in das Parlament ein, während die Liberalen den Wiedereinzug deutlich verfehlten. CDU und SPD erklärten, eine Regierungskoalition zu bilden.
Mandat gegen Piraten erweitert
Die Europäische Union weitet ihren Einsatz gegen Piraten am Horn von Afrika aus. Künftig dürfen auch die Stützpunkte der Seeräuber an der somalischen Küste beschossen werden. Bisher durften die Soldaten nur auf dem Meer gegen Piraten vorgehen.
Nachschub für Raumstation
Die Astronauten auf der Internationalen Raumstation bekommen neue Lebensmittel, frisches Wasser und Kleidung. Die Rakete mit dem Nachschub wurde in Bremen gebaut. An der Spitze des Raumfrachters wurde daher das Stadtwappen Bremens angebracht.