Nuntii Latini Septimanales
Observatores a Nationibus Unitis missi | Perscrutatio in nave Germanica facta | Venit, vidit, vicit
Observatores a Nationibus Unitis missi
Nationum Unitarum Consilium Securitatis omnibus consentientibus constituit, ut legati in Syriam mitterentur. Quibus hominibus rerum militarium peritis observandum est, num indutiae conserventur. Tamen copiae et rei publicae et rebellium proelia restituerunt.
Perscrutatio in nave Germanica facta
Germanica navis oneraria non longe a Tarto portu Syriae retenta est. Suspicio enim est hanc navem nomine Atlantic Cruiser, quae est naviculariae Embdensis, belli instrumentis onustam esse. Haec arma ab Iranis missa esse dicuntur, ut subsidio essent copiis Baschar al Assad praesidentis Syriae. Quae res a perfugis Syris nuntiata erat.
Venit, vidit, vicit
Lüfti Vidinel, magister oppidi Zile in Turcia siti, in animo habet illo Caesaris "veni, vidi, vici" oppidum suum hominibus peregrinantibus commendare. Devicerat enim Caesar die vicesimo secundo mensis Maii anni quadragesimi septimi ante Christum natum prope Zelam, municipium Asiae Minoris, copias regis Pharnacis. Illud dictum centum quinquaginta annis post tradidit Plutarchus historicus.
UN schicken Militärbeobachter
Der UN-Sicherheitsrat hat einstimmig die Entsendung von Militärbeobachtern nach Syrien beschlossen. Die Beobachter sollen die Einhaltung des vereinbarten Waffenstillstands überprüfen. Dennoch kam es wieder zu Gefechten zwischen Regierungstruppen und Rebellen.
Waffensuche auf deutschem Schiff
Ein deutscher Frachter ist kurz vor seiner Ankunft im syrischen Hafen Tartus gestoppt worden. Die „Atlantic Cruiser" einer Emder Reederei soll iranisches Militärgerät für die Truppen von Syriens Präsident Baschar al Assad an Bord haben. Durch Überläufer bei den syrischen Behörden war die illegale Lieferung aufgeflogen.
Er kam, sah und siegte
Lüfti Vidinel, Bürgermeister der türkischen Stadt Zile, will mit dem berühmten Caesar-Ausspruch „Ich kam, sah und siegte" für seine Stadt werben. Am 21. Mai 47 v.Chr. besiegte Cäsar im kleinasiatischen Zela die Truppen des Pharnakes vernichtend. Sein Diktum überlieferte 150 Jahre später der Historiker Plutarch der Nachwelt.