Nuntii Latini Septimanales
-
- Wenn die Römer die Straßen unsicher machen. (Anders Sandberg | Flickr | cc-by-2.0)
Ukrainam esse vitandam | Novum caput Piratarum | Aliud crimen furti
Ukrainam esse vitandam
Sigmar Gabriel praeses Democratarum Socialium omnes rei publicae rectores monuit, ne eos ludos pedifollicos Certaminis Europaei visitarent, qui in Ukraina haberentur. Huius rei causa est, quod Yulia Tymoshenko adversa regentibus in custodia tenetur Viktor Yanukovych praeside auctore. Certamina, quae mense Iunio ineunte incipient, et in Polonia et in Ukraina habebuntur.
Novum caput Piratarum
Bernd Schlömer e regione Amisiana ortus praeses novus Factionis Piratarum est. Novus procurator factus est Johannes Ponader Bremensis . His temporibus in electionibus duarum civitatum Germaniae Piratis contigerat, ut necopinatum numerum suffragiorum in se converterent. Percontatione civium habita eos et in parlamenta Slesvicae Holsatiae et Rhenaniae Westfaliae perventuros esse verisimile est.
Aliud crimen furti
Professores studiorum universitatis urbis Dusseldorpi examinabunt id, quod in interrete ab auctore ignoto Anette Schavan ministrae educationis Germaniae crimini datur: eam dissertationem doctoralem scribentem in operibus aliorum auctorum utendis neglegentem fuisse. Ministra Christiana Democratica se ipsam ad rem illustrandam adiuvare velle pronuntiavit.
Drohung mit Boykott
Der SPD-Vorsitzende Sigmar Gabriel hat alle Politiker zu einem Boykott der Spiele bei der Fußball-Europameisterschaft in der Ukraine aufgefordert. Grund dafür ist die Inhaftierung der Regimekritikerin Julia Timoschenko durch den diktatorisch regierenden Präsidenten Janukowitsch. Die Spiele beginnen in sechs Wochen und finden in Polen und der Ukraine statt.
Neuer Piratenchef
Der aus dem Emsland stammende Bernd Schlömer ist neuer Vorsitzender der Piratenpartei. Zum neuen Geschäftsführer wurde der Bremer Johannes Ponader gewählt. Die Piraten hatten zuletzt überraschende Erfolge bei Landtagswahlen erzielt. Nach Umfragen stehen sie auch vor dem Einzug in die Landtage von Kiel und Düsseldorf.
Schon wieder Plagiatsvorwürfe
Die Universität Düsseldorf prüft die Plagiatsvorwürfe gegen Bundesbildungsministerin Annette Schavan. In einem anonymen Internet-Blog wird behauptet, die Doktorarbeit der CDU-Politikerin sei unzureichend belegt. Die Ministerin selbst erklärte sich bereit, zur Aufklärung der Vorwürfe beizutragen.