Nuntii Latini Septimanales
-
- Schilder und Helme (Maciek Bielec | flickr.com | CC BY-NC-SA 2.0)
Factiones magnae punctis panae pares | O quae mutatio rerum | Olympiorum stadium inauguratum
Factiones magnae punctis panae pares
Electionibus in Slesvica-Holsatia habitis coalitio Democratarum Christianorum et Liberalium a gubernaculis civitatis depulsa est. Democratae et Christiani et Sociales punctis paene pares sunt. Non modo Liberalibus, sed etiam Piratis in parlamentum inire contigit. Quas res qui observant, timent, ne ministrorum consilium constituere difficile sit.
O quae mutatio rerum
In Francogallia ex electione praesidentis François Hollande socialista victor exiit. Nicolas Sarkozy conservativus repulsus est. In Graecia electionibus parlamentariis habitis factiones civitatem adhuc regentes ingentem cladem acceperunt.
Olympiorum stadium inauguratum
Londinii Olympiorum stadium caerimoniis publice inauguratum est. Quod stadium octoginta milia spectatorum capere potest. Hic et celebrationes initio et fine ludorum fient et certaminibus athleticis levibus locus erit. Olympia ante diem VI. Kalendas Augustas incipient.
Patt im Norden
Bei den Landtagswahlen in Schleswig-Holstein ist die Regierung von CDU und FDP abgewählt worden. Christdemokraten und Sozialdemokraten liegen gleichauf. Neben der FDP schafften auch die Piraten den Einzug in das Parlament. Beobachter rechnen mit einer schwierigen Regierungsbildung.
Machtwechsel in Paris und Athen
Aus den französischen Präsidentschaftswahlen ist der Sozialist François Hollande als Sieger hervorgegangen. Der Konservative Nicolas Sarkozy wurde abgewählt. Bei den griechischen Parlamentswahlen erlitten die bisherigen Regierungsparteien ein Wahldebakel.
Olympiastadion eröffnet
Das Londoner Olympiastadion ist bei einer feierlichen Zeremonie offiziell eröffnet worden. In dem 80.000 Zuschauer fassenden Stadion werden bei den Olympischen Spielen neben der Eröffnungs- und Schlussfeier auch die Leichtathletik-Wettbewerbe stattfinden. Die Spiele beginnen am 27. Juli.
Weitere Latein-Nachrichten finden Sie hier.