Nuntii Latini Septimanales
-
- Julius Cäsar schrieb auch lateinische Prosa. (Leo Reynolds | Flickr | cc-by-nc-sa-2.0)
Tyrannus damnatus | Nova capita Sinistrorum | Deus servet reginam
Tyrannus damnatus
Hosni Mubarak pristinus Aegypti tyrannus in urbe Cairo ab iudicibus sempiternis vinculis punitus est, quia munere abusus erat. Quo facto in area ante iudicium sita homines magno gaudio triumphaverunt. Anno praeterito tyrannus post triginta annos regno deiectus erat.
Nova capita Sinistrorum
Katja Kipping atque Bernd Riexinger nunc partibus Sinistris praesunt. Qui antequam electi sunt, duo partium cornua alterum cum altero inimicitias gerentia de summo certabant. Qua discordia afflictae ne partes brevi dissociarentur, periculum erat, dum Goettingae conventus agitur.
Deus servet reginam
Tota Britannia per quadriduum iubilaeum regni Elisabeth II. reginae celebrabatur. Cui sexaginta annis ante regnum atque diadema delatum erat. Ex annalibus Britannorum neminem scimus nisi unam, quae regnum diutius obtinuerit.
Mubarak verurteilt
Der frühere ägyptische Machthaber Hosni Mubarak ist von einem Gericht in Kairo wegen Amtsmissbrauch zu lebenslanger Haft verurteilt worden. Auf dem Platz vor dem Gericht brach daraufhin lauter Jubel aus. Der Despot war nach dreißigjähriger Herrschaft im letzten Jahr gestürzt worden.
Neue Parteispitze
Neue Vorsitzende der Linkskpartei sind Bernd Riexinger und Katja Kipping. Der Wahl war ein Machtkampf zwischen zwei verfeindeten Parteiflügeln vorausgegangen. Die Partei stand wegen Uneinigkeit beim Göttinger Parteitag kurz vor der Spaltung.
Thronjubiläum in England
In ganz England ist das Thronjubiläum von Königin Elisabeth II. vier Tage lang gefeiert worden. Die Monarchin hatte vor 60 Jahren den englischen Thron bestiegen. Sie ist die am zweitlängsten regierende Königin in der Geschichte des Landes.