Nuntii Latini Septimanales
Mursi Aegyptiorum praesidens novus | Verba minacia | Universitas Bremae delecta
Mursi Aegyptiorum praesidens novus
Ex electione decretoria in Aegypto habita Mohammed Mursi Islamista victor exiit. Hosni Mubarak praesidente e munere eiecto Aegyptii per sedecim menses capite rei publicae caruerant. Adhuc quidem consilium militare summum imperium tenet.
Verba minacia
Milites Syri aeroplanum militare Turcorum telis deleverunt. Recep Erdogan Turciae minister primarius Syris minatus est Turcos iniurias vicinorum vindicaturos. Erdogan declaravit se illos Syros, qui regimini Assad praesidentis rebellarent, adiuturum esse.
Universitas Bremae delecta
In Germania undecim academiae delectae sunt, quae titulo universitatis primariae honoratae pecuniis atque opibus adiuvabuntur. In hunc delectarum numerum, inter quas sunt universitates Coloniae, Tubingiae, Dresdae, Berolini, nunc etiam universitas Bremensis accepta est. Titulo privatae sunt Gottingensis, Friburgensis, Carolsruhensis.
Mursi neuer ägyptischer Präsident
Aus der Präsidenten-Stichwahl in Ägypten ist der Islamist Mohammed Mursi als Sieger hervorgegangen. Seit dem Sturz Hosni Mubaraks vor 16 Monaten war das Land ohne Staatsoberhaupt. Die Macht in Ägypten liegt weiterhin in den Händen des Militärrats.
Vergeltung angedroht
Die syrische Armee hat ein türkisches Militärflugzeug abgeschossen. Der türkische Premier Recep Erdogan drohte dem Nachbarland mit einem Vergeltungsschlag. Erdogan kündigte an, die syrischen Aufständischen im Kampf gegen das Assad-Regime zu unterstützen.
Bremen hat eine Elite-Universität
In Deutschland werden künftig elf Hochschulen als Elite-Universitäten gefördert. Neben Köln, Tübingen, Dresden und Berlin wurde auch die Universität Bremen neu in den Kreis aufgenommen. Den Titel wieder abgeben mussten Göttingen, Freiburg und Karlsruhe.