Nuntii Latini Septimanales
-
- Der Altphilologe Professor Wilfried Stroh wirbt für die Veranstaltung "Latein zum Anfassen". (picture-alliance/ dpa | Frank Mächler)
Basescu non dimittitur
Traian Basescu praesidens Dacoromaniae e controversia, quae de principatu est cum Victor Ponta adversario, victor exiit. Populi scitum enim de demissione factum ad irritum cecidit. Ponta minister primarius declaraverat praesidentem potestate abusum esse.
Prima nomismata Germanorum
Londinii in ludis Olympicis Britta Heinemann gladiatrix nomisma argenteum adepta est, quod nomisma erat primum gregis athletarum Germanorum. Michael Jung eques duobus nomismatibus aureis ornatus est, cum in certamine equestri obstaculorum et gregario et singulari vicisset.
Lupi in Germania Septentrionali
Primum post centum quinquaginta annos lupa fera in campestribus Saxoniae Inferioris catulos peperit. Quae bestiae non procul a Munster oppido in campo observatae sunt, in quo milites exerceri solent. Plus decem annis ante denuo lupi in Germaniam immigraverant.
Absetzung Basescus gescheitert
Der rumänische Präsident Traian Basescu hat den Machtkampf gegen seinen Widersacher Victor Ponta gewonnen. Die Volksabstimmung über seine Absetzung ist gescheitert. Der Regierungschef Ponta hatte dem Präsidenten Machtmissbrauch vorgeworfen.
Erste deutsche Medaillen
Bei den Olympischen Spielen in London hat Degenfechterin Britta Heidemann die Silbermedaille gewonnen. Es war die erste Medaille für das deutsche Team. Der Springreiter Michael Jung errang mit der Mannschaft und im Einzelwettbewerb zweimal Gold.
Wölfe in der Heide
Erstmals seit 150 Jahren hat eine freilebende Wölfin in Niedersachsen Welpen geworfen. Die Tiere wurden auf dem Truppenübungsplatz in Munster gesichtet. Vor mehr als zehn Jahren waren die ersten Wölfe wieder nach Deutschland eingewandert.