Nuntii Latini Septimanales
-
- Römische Soldaten stehen vor dem Colosseum. (flickr.com | Mr G's Travels CC BY-NC-SA 2.0)
Graviora in Syriam constituta
Moderatores Unionis Europaeae graviora in Syriam decreverunt. Ii, qui Assad dominante in Syria plurimum possunt, vetiti sunt civitates Unionis Europaeae intrare. Praeterea aeroplanis societatis Syriae civitatis interdictum est, ne ad aeriportus in Unione Europaea sitos appellerent.
Artificiorum furtum protervum
E pinacotheca Roterodamensi septem picturae magni pretii furto ablatae sunt. In quibus esse opera pictorum clarissimorum Pablo Picasso, Henri Matisse, Claude Monet, Paul Gauguin custodes publici declaraverunt. Furibus contigit, ut cum illa praeda aufugerent incogniti.
Saltus de stratosphaera
Felix Baumgartner primus homo cadens in velocitatem supersonicam acceleratus est. Ille vir Austriacus, postquam folle gaso helio completo in stratosphaeram ad altitudinem undequadraginta chiliometrorum elatus est, e capsa se praecipitaverat. Per orbem terarrum miliones hominum emissionem televisificam vel interretialem illius facti audacissimi spectaverunt.
Weitere Sanktionen gegen Syrien
Die Europäische Union hat weitere Sanktionen gegen Syrien beschlossen. Führende Vertreter des herrschenden Assad-Regimes haben ab sofort Einreiseverbot in Länder der Europäischen Union. Erstmals wurde auch ein Landeverbot für Flüge der staatlichen Fluglinie verhängt.
Spektakulärer Kunstraub
Aus der Kunsthalle in Rotterdam sind sieben wertvolle Gemälde gestohlen worden. Wie die Polizei mitteilte, sind darunter Werke von Pablo Picasso, Henri Matisse, Claude Monet und Paul Gauguin. Die Täter konnten mit ihrer beträchtlichen Beute unerkannt entkommen.
Sprung aus dem All
Felix Baumgartner hat als erster Mensch im freien Fall die Schallmauer durchbrochen. Der Österreicher war mit einem Heliumballon in die Stratosphäre aufgestiegen und hatte sich in 39 Kilometern Höhe aus dessen Kapsel in die Tiefe gestürzt. Millionen von Menschen auf der ganzen Welt verfolgten den Rekordsprung im Fernsehen und im Internet.