Nuntii Latini Septimanales
-
- Fitness um Christi Geburt: Statt Sit-ups hilft der Brustpanzer. (maewe| flickr|CC BY 2.0)
Piratae damnati | Victoriae abiudicatae | Effossio Albis fluminis impedita
Piratae damnati
Ludices Hamburgenses decem piratas e Somalia ortos ad custodiam duorum usque ad septem annorum damnaverunt. Qui navem onerariam Germanicam prope litus Somaliae interceperant et pecunias poposcerant. Abhinc sescentis annis iudicium de piratis non fuit in Germania.
Victoriae abiudicatae
A Lance Armstrong Americano eae septem victoriae, quas pepererat in itinere Gallico, a summo consilio mundano birotariorum abiudicatae sunt. Praeterea ille birotarius unius et quadraginta annorum per totam vitam a certaminibus birotariis exclusus est. Armstrong vires medicamentis illegitimis auxisse convictus est.
Effossio Albis fluminis impedita
Ludices Lipsienses ad tempus impediverunt, ne Albis flumen inter Hamburgum urbem et mare Germanicum effoderetur. Homines, quibus naturam conservare curae est, de flumine effodiendo questi erant. Nihilominus senatores Hamburgenses in consilio fluminis effodiendi perseverant.
Piraten verurteilt
Ein Hamburger Gericht hat zehn somalische Piraten zu langen Haftstrafen zwischen zwei und sieben Jahren verurteilt. Die Angeklagten hatten ein deutsches Frachtschiff vor der Küste Somalias gekapert und Lösegeld verlangt. Es war der erste Piratenprozess auf deutschem Boden seit Jahrhunderten.
Siege aberkannt
Der Weltverband des Radsports hat dem Amerikaner Lance Armstrong seine sieben Siege bei der Tour de France aberkannt. Außerdem wurde der 41jährige lebenslang gesperrt. Armstrong wurde überführt, seine Leistungen mit unerlaubten Mitteln gesteigert zu haben.
Gericht stoppt Elbvertiefung
Die Vertiefung der Elbe zwischen Hamburg und der Nordsee ist vorerst gestoppt worden. Ein Leipziger Gericht gab der Klage von Naturschützern gegen die Vertiefung der Fahrrinne statt. Der Hamburger Senat hält davon ungeachtet an seinen Plänen fest.